Nostra Colloquia
Vulgo Anglorum: “Podcast’
Cum magistro et amico meo, illo eruditissimo et consecutionis temporum peritissimo Thoma Bórri, singulis etiam septimanis colloquia, quae “Lucius et Thomas Latine loquuntur” vocantur, in rete divulgo. Quae omnino latine habentur, ad usum discipulorum provectiorum. His in colloquis de arte discendi, de litteris, de variis argumentis non iniucundis disputamus.
Apud Spotify, YouTube, Apple Podcasts audire potestis.
Thomas, magister apud Scholam Latinam, maxime notus omnibus latine graeceque loquentibus est non modo quia est unus ex illis qui editionem Italicam libri, qui Athenaze inscribitur, scripserunt, verum etiam quia lexico Italico, quod DOP nuncupatur, haud breviter operam dat. Habet etiam paginam propriam apud YouTube.